monumenta.ch > Plinius > sectio 98

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 98
{XLI} festinat et platanus. cetera vere coepturo, aquifolium, terebinthus, paliurus, castanea, glandes, serotion autem germine malus, tardissimo suber. quibusdam geminatur germinatio, nimia soli ubertate aut invitantis caeli voluptate, quod magis in herbis segetum evenit. in arboribus tamen nimia germinatio elactescit.